- HELLENISTAE
- HELLENISTAEnonnullis dicti sunt Iudaei, per Graeciam dispersi. Cum enim Hebraei partim in Palaestina degerent, et Hebraeo textu uterentur: Partim extra Palaestinam variis in locis, Graecia inprimis, morarentur, et Septuaginta Interpretum versionem Graecam adhiberent, illi Hebr aei seu Iudaei, hi vero Hellenistae dicti sunt. Meminit utrorumque Lucas in Act. Ap. c. 6. v. 1. Ε᾿γένετο γογγυσμὸς τῶ Ε῾λληνιςτῶν πρὸς τοὺς Ε῾βραίους, Orium est murmur Hellenistarum adversus Hebraeos, ubi male quidam exponunt, Graecorum. Hos enim Paulus pro Gentibus generaliter accipit, et Hebraeis in genere, sub quibus Hebraei Palaestinam incolentes et Per Helladem dispersi, comprehenduntur, non uno in loco opponit, Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 1. c. 3. Patribus Graecienses nonnumquam etc. Atque hanc sententiam multis tuetur Heins. Aristarcho Cl. Suicer. vero hi Ε῾λληνιςταὶ, qui Ecclesiam Christi nascentem composuêrunt cum Hebraeis, gente extranei, religione Iudaei adoque proselyti fuêre e Graecis. Sic autem ei dicti sunt a sermone, quo utebantur, inprimis quia non veri Graeci eraut, utpote in Syria nati, unde non tam Ε῝λληνες. qia, Ε῾λληνιςταὶ appellati sunt, Certe inter VII. Diaconos Hellempstas, et ex Hellenistarum corpore electos, unus Proselytus Antiochenus, nomine Nicolaus, vocatur, Actor, c. 6. v. 5. Vide cum Thes. Eccl. in hac voce, et plura hanc in rem, apud Salmas. de Hellenistica, Balduin. Walaeum ad Act. c. cit. v. 1. inprimis Croium Observat. m N. T. c. 30. 31. et 32. Nominis origo a verbo ἑλληνίζω, quod, praeter vulgare significatum, modo more Graecorum seu Graecatim, ut ait Tertullian. de Pallio c. 4. vivere: modo Graecorum seu Gentilium impietatem amplecti et profiteri, vel docere: modo optime Graece loqui et scribere, etiam significat, apud Scriptores Eccl. qua de re vide eund. Suicer. in vocibus Ε῾λληνίζω, et Ε῾λληνισμός.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.